Talált 10534 Eredmények: Ad
Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: “Loquere filiis Israel et dic eis: (Liber Iosue 20, 1)
Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi, (Liber Iosue 20, 2)
ut confugiat ad eas, quicumque animam percusserit per errorem nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis. (Liber Iosue 20, 3)
Cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea, quae se comprobent innocentem; sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum. (Liber Iosue 20, 4)
Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus eius, quia ignorans percussit proximum suum nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus. (Liber Iosue 20, 5)
Et habitabit in civitate illa, donec stet ante coetum ad iudicium, causam reddens facti sui, donec moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem suam et domum suam, de qua fugerat”. (Liber Iosue 20, 6)
et trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Golan in Basan de tribu Manasse. (Liber Iosue 20, 8)
Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel et advenis, qui habitant inter eos, ut fugeret ad eas, qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam. (Liber Iosue 20, 9)
Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel (Liber Iosue 21, 1)
locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: “Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta”. (Liber Iosue 21, 2)
Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. (Liber Iosue 21, 7)
Agros vero et villas eius dederant Chaleb filio Iephonne ad possidendum. (Liber Iosue 21, 12)