Mosaico decorativo

Talált 10534 Eredmények: Ad

  • Et ceciderunt funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et Basan trans Iordanem. (Liber Iosue 17, 5)

  • Filiae enim Manasse acceperunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse, qui reliqui erant. (Liber Iosue 17, 6)

  • Fuitque terminus Manasse ab Aser: Machmethath, quae respicit Sichem et egreditur ad dextram in Iasib apud fontem Thapphuae. (Liber Iosue 17, 7)

  • Descenditque terminus ad torrentem Cana. In meridie torrentis civitates sunt Ephraim in medio urbium Manasse. Terminus Manasse est ab aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare, (Liber Iosue 17, 9)

  • Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt: “Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus?”. (Liber Iosue 17, 14)

  • Ad quos Iosue ait: “Si populus multus es, ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim”. (Liber Iosue 17, 15)

  • Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: “Populus multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam, (Liber Iosue 17, 17)

  • sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, qui ferreos habet currus et est fortis”. (Liber Iosue 17, 18)

  • Ad quos Iosue ait: “Usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum,dedit vobis? (Liber Iosue 18, 3)

  • Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et surgant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me, quod descripserint. (Liber Iosue 18, 4)

  • Reliquam terram in septem partes describite; et huc afferetis ad me, ut coram Domino Deo nostro mittam vobis hic sortem, (Liber Iosue 18, 6)

  • quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini”. (Liber Iosue 18, 7)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina