Talált 10534 Eredmények: Ad
His dictis, addent reliqua et loquentur ad populum: “Quis est homo formidulosus et corde pavido? Vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est”. (Liber Deuteronomii 20, 8)
Cumque praefecti finem loquendi ad populum fecerint, constituantur duces exercitus in capite populi. (Liber Deuteronomii 20, 9)
Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem; (Liber Deuteronomii 20, 10)
Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne, quod in ea generis masculini est, in ore gladii (Liber Deuteronomii 20, 13)
sed interficies in ore gladii, Hetthaeum videlicet et Amorraeum et Chananaeum, Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, (Liber Deuteronomii 20, 17)
Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignoratur caedis reus, (Liber Deuteronomii 21, 1)
egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum (Liber Deuteronomii 21, 2)
et ducent eam ad torrentem perennem, ubi numquam aratum est nec seminatum, et caedent apud eum cervices vitulae; (Liber Deuteronomii 21, 4)
accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus, ut ministrent ei et benedicant in nomine eius, et ad verbum eorum omnis causa et omnis percussio iudicetur. (Liber Deuteronomii 21, 5)
Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris (Liber Deuteronomii 21, 10)
et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem, (Liber Deuteronomii 21, 11)
introduces eam in domum tuam. Quae radet caesariem et circumcidet ungues (Liber Deuteronomii 21, 12)