Mosaico decorativo

Talált 10534 Eredmények: Ad

  • Terra enim, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existis, ubi, iacto semine, in hortorum morem aquae pede ducuntur irriguae; (Liber Deuteronomii 11, 10)

  • quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius. (Liber Deuteronomii 11, 12)

  • et dabit fenum ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipse comedas ac satureris. (Liber Deuteronomii 11, 15)

  • Cavete, ne decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos, (Liber Deuteronomii 11, 16)

  • Si enim custodieritis omnia mandata haec, quae ego praecipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adhaerentes ei, (Liber Deuteronomii 11, 22)

  • omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri. (Liber Deuteronomii 11, 24)

  • Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal, (Liber Deuteronomii 11, 29)

  • qui sunt trans Iordanem, post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananaei, qui habitat in Araba contra Galgalam, quae est iuxta Quercus Moreh. (Liber Deuteronomii 11, 30)

  • Haec sunt praecepta atque iudicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus, Deus patrum tuorum, daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris. (Liber Deuteronomii 12, 1)

  • Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis (Liber Deuteronomii 12, 5)

  • Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. (Liber Deuteronomii 12, 7)

  • neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 12, 9)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina