Talált 10534 Eredmények: Ad
Dixitque Balac ad Balaam: “Quid est hoc, quod agis? Ut malediceres inimicis meis, vocavi te, et tu e contrario benedicis eis!”. (Liber Numeri 23, 11)
Et dixit Balaam ad Balac: “Sta hic iuxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam”. (Liber Numeri 23, 15)
Cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius, ait: “Revertere ad Balac et haec loqueris ei”. (Liber Numeri 23, 16)
Reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: “Quid, inquit, locutus est Dominus?”. (Liber Numeri 23, 17)
Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. (Liber Numeri 23, 20)
Dixitque Balac ad Balaam: “Nec maledicas ei, nec benedicas!”. (Liber Numeri 23, 25)
Et ait Balac ad eum: “Veni, et ducam te ad alîum locum, si forte placeat Deo, ut inde maledicas ei”. (Liber Numeri 23, 27)
dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius. (Liber Numeri 24, 4)
Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait: “Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus iam tertio benedixisti! (Liber Numeri 24, 10)
Revertere nunc ad locum tuum! Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito”. (Liber Numeri 24, 11)
Respondit Balaam ad Balac: “Nonne iam nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: (Liber Numeri 24, 12)
Et nunc, pergens ad populum meum dabo consilium, quid populus hic populo tuo faciat extremo tempore”. (Liber Numeri 24, 14)