Mosaico decorativo

Talált 10534 Eredmények: Ad

  • Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel; (Liber Numeri 10, 4)

  • si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam; (Liber Numeri 10, 5)

  • in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. (Liber Numeri 10, 6)

  • Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)

  • Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab; (Liber Numeri 10, 14)

  • Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. (Liber Numeri 10, 19)

  • Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel. (Liber Numeri 10, 20)

  • Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur; (Liber Numeri 10, 23)

  • Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. (Liber Numeri 10, 25)

  • Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli”. (Liber Numeri 10, 29)

  • Cui ille respondit: “Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum”. (Liber Numeri 10, 30)

  • Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi”. (Liber Numeri 10, 32)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina