Talált 334 Eredmények: Abraham Saram Isaac foedus descensus
eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit”. (Liber Genesis 26, 5)
Mansit itaque Isaac in Geraris. (Liber Genesis 26, 6)
Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus. (Liber Genesis 26, 12)
omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo, (Liber Genesis 26, 15)
in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: “Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde”. (Liber Genesis 26, 16)
Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat. (Liber Genesis 26, 18)
Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum aquae vivae. (Liber Genesis 26, 19)
Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: “Nostra est aqua!”. Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo. (Liber Genesis 26, 20)
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: “Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham”. (Liber Genesis 26, 24)
Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum. (Liber Genesis 26, 25)
et locutus est eis Isaac: “Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis?”. (Liber Genesis 26, 27)
Qui responderunt: “Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum foedus, (Liber Genesis 26, 28)