1. Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt;

2. sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

3. Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi;

4. sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

5. Et erit: omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit.





“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina