pronađen 2262 Rezultati za: verbum Domini Hierusalem et prophety
Qui respondit : Cras. At ille : Juxta, inquit, verbum tuum faciam : ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. (Liber Exodus 8, 10)
Fecitque Dominus juxta verbum Moysi : et mortuæ sunt ranæ de domibus, et de villis, et de agris. (Liber Exodus 8, 13)
Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus : non superfuit ne una quidem. (Liber Exodus 8, 31)
Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra. (Liber Exodus 9, 5)
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit. (Liber Exodus 9, 6)
Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos et jumenta in domos : (Liber Exodus 9, 20)
qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. (Liber Exodus 9, 21)
Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra : (Liber Exodus 9, 29)
Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri. (Liber Exodus 10, 9)
Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. (Liber Exodus 10, 26)
Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini. (Liber Exodus 12, 11)
Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. (Liber Exodus 12, 24)