pronađen 12 Rezultati za: tempestate

  • Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon. (Liber I Paralipomenon 21, 29)

  • Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad cælum pertingeret vestra crudelitas. (Liber II Paralipomenon 28, 9)

  • Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos. (Liber Iob 36, 14)

  • Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate. (Liber Psalmorum 54, 9)

  • ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. (Liber Psalmorum 82, 16)

  • Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul ; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. (Liber Isaiae 17, 13)

  • Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. (Liber Isaiae 32, 2)

  • Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris: (Liber Isaiae 54, 11)

  • Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus. (Prophetia Ezechielis 27, 35)

  • Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. (Prophetia Nahum 1, 3)

  • Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt: (Actus Apostolorum 27, 18)

  • Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ. (Actus Apostolorum 27, 20)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina