pronađen 22 Rezultati za: stultitia

  • Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum: et cessate ab hac stultitia. (Liber Iudicum 19, 23)

  • Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti. (Liber I Samuelis 25, 25)

  • Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. (Liber Iob 6, 30)

  • si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia. (Liber Iob 36, 12)

  • Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. (Liber Iob 42, 8)

  • Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua. (Liber II Maccabaeorum 4, 6)

  • Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos. (Liber Proverbiorum 15, 21)

  • Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. (Liber Proverbiorum 17, 12)

  • Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. (Liber Proverbiorum 19, 3)

  • Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam. (Liber Proverbiorum 22, 15)

  • Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. (Liber Proverbiorum 27, 22)

  • Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio. (Liber Proverbiorum 29, 20)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina