pronađen 1870 Rezultati za: spe

  • Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum. (Liber Genesis 43, 28)

  • Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. (Liber Genesis 44, 1)

  • Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono? (Liber Genesis 44, 4)

  • Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. (Liber Genesis 47, 6)

  • Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto: (Liber Genesis 47, 29)

  • dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum. (Liber Genesis 48, 11)

  • Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem: (Liber Genesis 48, 15)

  • Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël. (Liber Genesis 49, 7)

  • Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum. (Liber Genesis 49, 22)

  • Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. (Liber Genesis 49, 23)

  • Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia. (Liber Genesis 49, 27)

  • Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, (Liber Genesis 49, 29)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina