pronađen 21 Rezultati za: scitote

  • Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. (Liber Numeri 32, 23)

  • jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. (Liber Iosue 23, 13)

  • Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi: et scitote, et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. (Liber I Samuelis 14, 38)

  • dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini. (Liber Iudith 4, 12)

  • Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium. (Liber Iob 19, 29)

  • Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. (Liber Psalmorum 4, 4)

  • Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuæ ejus. (Liber Psalmorum 99, 3)

  • Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. (Liber Ecclesiasticus 2, 11)

  • Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc. (Liber Ieremiae 26, 15)

  • Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ. (Prophetia Osee 9, 7)

  • ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 33)

  • Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 43)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina