pronađen 252 Rezultati za: sacerdotes album
Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. (Prophetia Malachiae 2, 1)
neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores: (Evangelium secundum Marcum 11, 27)
Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. (Evangelium secundum Marcum 14, 1)
Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. (Evangelium secundum Marcum 14, 10)
Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. (Evangelium secundum Marcum 14, 53)
Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 55)
Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. (Evangelium secundum Marcum 15, 1)
Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. (Evangelium secundum Marcum 15, 3)
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. (Evangelium secundum Marcum 15, 10)
Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere. (Evangelium secundum Marcum 15, 31)