pronađen 219 Rezultati za: reditus Christi

  • Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. (Epistula I ad Corinthios 4, 16)

  • in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, (Epistula I ad Corinthios 5, 4)

  • tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. (Epistula I ad Corinthios 5, 5)

  • Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. (Epistula I ad Corinthios 6, 11)

  • Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. (Epistula I ad Corinthios 6, 15)

  • Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. (Epistula I ad Corinthios 7, 22)

  • Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)

  • iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. (Epistula I ad Corinthios 9, 21)

  • Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? (Epistula I ad Corinthios 10, 16)

  • Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. (Epistula I ad Corinthios 11, 1)

  • Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. (Epistula I ad Corinthios 11, 3)

  • Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. (Epistula I ad Corinthios 12, 27)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina