pronađen 26 Rezultati za: proditione vindicta potentia

  • Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes. (Liber I Paralipomenon 29, 11)

  • Tuæ divitiæ, et tua est gloria: tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium. (Liber I Paralipomenon 29, 12)

  • ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in cælo, et dominaris cunctis regnis gentium: in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere. (Liber II Paralipomenon 20, 6)

  • et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. (Liber Iudith 1, 4)

  • Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari. (Liber Iudith 3, 13)

  • Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit: (Liber Iudith 4, 13)

  • Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia ; (Liber Psalmorum 64, 7)

  • tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: (Liber Psalmorum 88, 14)

  • Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium. (Liber II Maccabaeorum 4, 50)

  • scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. (Liber Sapientiae 9, 11)

  • Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia: sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans. (Liber Sapientiae 18, 22)

  • quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. (Liber Ecclesiasticus 3, 21)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina