pronađen 6 Rezultati za: pardus
Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos. (Liber Ecclesiasticus 28, 27)
Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit ; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. (Liber Isaiae 11, 6)
Idcirco percussit eos leo de silva ; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum ; confortatæ sunt aversiones eorum. (Liber Ieremiae 5, 6)
Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. (Liber Ieremiae 13, 23)
Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se: et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. (Prophetia Danielis 7, 6)
Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum. (Prophetia Osee 13, 7)