pronađen 8 Rezultati za: obedientia

  • Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. (Liber I Samuelis 15, 22)

  • Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali. (Liber Ecclesiastes 4, 17)

  • Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. (Liber Ecclesiasticus 3, 1)

  • Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. (Epistula ad Romanos 16, 19)

  • per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes, (Epistula II ad Corinthios 9, 13)

  • et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. (Epistula II ad Corinthios 10, 6)

  • Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. (Epistulam ad Philemonem 1, 21)

  • animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: (Epistula I Petri 1, 22)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina