pronađen 62 Rezultati za: mundum

  • Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? (Liber Iob 10, 14)

  • Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? (Liber Iob 14, 4)

  • Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. (Liber Psalmorum 50, 12)

  • decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse. (Liber II Maccabaeorum 3, 12)

  • Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum, uno nutu delere, confidimus. (Liber II Maccabaeorum 8, 18)

  • Quis potest dicere: Mundum est cor meum ; purus sum a peccato? (Liber Proverbiorum 20, 9)

  • Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. (Liber Ecclesiastes 3, 11)

  • Species cæli gloria stellarum: mundum illuminans in excelsis Dominus. (Liber Ecclesiasticus 43, 10)

  • Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusione plena. (Prophetia Ezechielis 16, 7)

  • Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 22, 26)

  • Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis. (Prophetia Ezechielis 44, 23)

  • Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina