pronađen 51 Rezultati za: imperium
gladius acutus insimulatum imperium tuum portans: et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra. (Liber Sapientiae 18, 16)
Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua. (Liber Ecclesiasticus 46, 16)
ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum. (Liber Ecclesiasticus 47, 23)
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 7)
Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium ; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. (Liber Isaiae 45, 24)
Tu rex regum es: et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi: (Prophetia Danielis 2, 37)
Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur. (Prophetia Danielis 11, 19)
Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. (Epistula I ad Corinthios 7, 6)
Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, (Epistula I ad Timotheum 1, 1)
qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)
Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: (Epistula ad Hebraeos 2, 14)
Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula I Petri 4, 11)