pronađen 489 Rezultati za: fratres José Aegyptum et Pharaonis

  • Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? (Liber Genesis 37, 10)

  • Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat. (Liber Genesis 37, 11)

  • Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, (Liber Genesis 37, 12)

  • dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, (Liber Genesis 37, 13)

  • Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: (Liber Genesis 37, 14)

  • At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges. (Liber Genesis 37, 16)

  • Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. (Liber Genesis 37, 17)

  • Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: (Liber Genesis 37, 23)

  • melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. (Liber Genesis 37, 27)

  • et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? (Liber Genesis 37, 30)

  • Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum. (Liber Genesis 37, 36)

  • Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui. (Liber Genesis 38, 11)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina