pronađen 1959 Rezultati za: duodecim exploratores promiserat terra Moses et Iosue Chanaan et exploratores et Caleb filiorum Israhel desertum Hebrew
Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem: (Actus Apostolorum 24, 11)
in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. (Actus Apostolorum 26, 7)
quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis (Epistula ad Romanos 1, 2)
per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 5, 2)
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). (Epistula ad Romanos 8, 15)
Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. (Epistula ad Romanos 8, 19)
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 8, 21)
Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. (Epistula ad Romanos 8, 23)
qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: (Epistula ad Romanos 9, 4)
Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. (Epistula ad Romanos 9, 17)
Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. (Epistula ad Romanos 9, 27)
Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): (Epistula I ad Corinthios 8, 5)