pronađen 2423 Rezultati za: dies Domini
alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. (Epistula ad Galatas 1, 19)
Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. (Epistula ad Galatas 4, 10)
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)
De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. (Epistula ad Galatas 6, 17)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. (Epistula ad Galatas 6, 18)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, (Epistula ad Ephesios 1, 3)
ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, (Epistula ad Ephesios 1, 17)
Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 14)
sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. (Epistula ad Ephesios 5, 16)
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, (Epistula ad Ephesios 5, 20)
Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. (Epistula ad Ephesios 6, 4)
Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. (Epistula ad Ephesios 6, 9)