pronađen 125 Rezultati za: arcam

  • Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum: tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa: Oza autem et Ahio, filii Abinadab, minabant plaustrum novum. (Liber II Samuelis 6, 3)

  • Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio præcedebat arcam. (Liber II Samuelis 6, 4)

  • Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam. (Liber II Samuelis 6, 6)

  • Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. (Liber II Samuelis 6, 7)

  • Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Gethæi. (Liber II Samuelis 6, 10)

  • Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli. (Liber II Samuelis 6, 12)

  • Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem, (Liber II Samuelis 6, 13)

  • Et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinæ. (Liber II Samuelis 6, 15)

  • Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulit David holocausta et pacifica coram Domino. (Liber II Samuelis 6, 17)

  • Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, portantes arcam fœderis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. (Liber II Samuelis 15, 24)

  • Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. (Liber II Samuelis 15, 25)

  • Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi. (Liber II Samuelis 15, 29)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina