pronađen 135 Rezultati za: Voce
Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. (Evangelium secundum Lucam 23, 46)
Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. (Evangelium secundum Ioannem 11, 43)
Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. (Actus Apostolorum 2, 6)
Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. (Actus Apostolorum 7, 56)
Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. (Actus Apostolorum 7, 59)
Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. (Actus Apostolorum 8, 7)
Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. (Actus Apostolorum 8, 32)
dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat. (Actus Apostolorum 14, 9)
Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. (Actus Apostolorum 16, 28)
nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis. (Actus Apostolorum 24, 21)
Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. (Actus Apostolorum 26, 24)
Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. (Epistula I ad Corinthios 14, 10)