pronađen 2077 Rezultati za: Vocavit Deus
et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 20)
Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum. (Evangelium secundum Marcum 3, 13)
Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. (Evangelium secundum Marcum 6, 7)
Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. (Evangelium secundum Marcum 9, 34)
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. (Evangelium secundum Marcum 10, 9)
Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? (Evangelium secundum Marcum 12, 26)
Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. (Evangelium secundum Marcum 12, 27)
Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: (Evangelium secundum Marcum 12, 29)
Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. (Evangelium secundum Marcum 12, 32)