pronađen 1219 Rezultati za: Vobis
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. (Evangelium secundum Ioannem 8, 24)
Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 25)
Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 26)
Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. (Evangelium secundum Ioannem 8, 34)
Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 37)
Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 40)
Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? (Evangelium secundum Ioannem 8, 46)
Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 51)
et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 55)
Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 58)
Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? (Evangelium secundum Ioannem 9, 27)
Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. (Evangelium secundum Ioannem 10, 1)