pronađen 1219 Rezultati za: Vobis
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: (Evangelium secundum Lucam 21, 34)
Et dixit ad eos: Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans: sequimini eum in domum, in quam intrat, (Evangelium secundum Lucam 22, 10)
Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate. (Evangelium secundum Lucam 22, 12)
Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 16)
Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. (Evangelium secundum Lucam 22, 18)
Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. (Evangelium secundum Lucam 22, 19)
Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. (Evangelium secundum Lucam 22, 20)
Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator. (Evangelium secundum Lucam 22, 26)
Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, (Evangelium secundum Lucam 22, 29)
Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? (Evangelium secundum Lucam 22, 35)
Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. (Evangelium secundum Lucam 22, 37)
Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: (Evangelium secundum Lucam 22, 67)