pronađen 102 Rezultati za: Verumtamen
Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. (Evangelium secundum Lucam 6, 24)
Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. (Evangelium secundum Lucam 6, 35)
Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. (Evangelium secundum Lucam 10, 14)
Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis. (Evangelium secundum Lucam 10, 20)
Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. (Evangelium secundum Lucam 11, 41)
Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. (Evangelium secundum Lucam 12, 31)
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 13, 33)
Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me. (Evangelium secundum Lucam 19, 27)
Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. (Evangelium secundum Lucam 22, 21)
Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur. (Evangelium secundum Lucam 22, 22)
dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. (Evangelium secundum Lucam 22, 42)