Mosaico decorativo

pronađen 614 Rezultati za: Verbum Dei Christum

  • Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? (Actus Apostolorum 11, 17)

  • Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. (Actus Apostolorum 11, 19)

  • Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur. (Actus Apostolorum 12, 24)

  • Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio. (Actus Apostolorum 13, 5)

  • qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. (Actus Apostolorum 13, 7)

  • Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. (Actus Apostolorum 13, 26)

  • Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. (Actus Apostolorum 13, 44)

  • Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. (Actus Apostolorum 13, 46)

  • Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. (Actus Apostolorum 13, 48)

  • Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. (Actus Apostolorum 13, 49)

  • et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam: (Actus Apostolorum 14, 24)

  • Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. (Actus Apostolorum 15, 7)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina