pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. (Epistula II ad Corinthios 1, 23)
Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 2, 1)
Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. (Epistula II ad Corinthios 2, 3)
Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis. (Epistula II ad Corinthios 2, 4)
Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos. (Epistula II ad Corinthios 2, 5)
ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. (Epistula II ad Corinthios 2, 7)
Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. (Epistula II ad Corinthios 2, 8)
Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. (Epistula II ad Corinthios 2, 9)
Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, (Epistula II ad Corinthios 2, 10)
ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus. (Epistula II ad Corinthios 2, 11)
Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, (Epistula II ad Corinthios 2, 12)
Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco: (Epistula II ad Corinthios 2, 14)