pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri. (Actus Apostolorum 26, 28)
Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. (Actus Apostolorum 26, 31)
Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem. (Actus Apostolorum 26, 32)
Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ, (Actus Apostolorum 27, 1)
Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere. (Actus Apostolorum 27, 3)
Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus, (Actus Apostolorum 27, 9)
Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur. (Actus Apostolorum 27, 11)
Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam. (Actus Apostolorum 27, 13)
Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. (Actus Apostolorum 27, 14)
In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. (Actus Apostolorum 27, 16)
Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. (Actus Apostolorum 27, 17)
Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt: (Actus Apostolorum 27, 18)