pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. (Actus Apostolorum 15, 36)
Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus. (Actus Apostolorum 15, 37)
Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. (Actus Apostolorum 15, 38)
Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. (Actus Apostolorum 15, 39)
Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum. (Actus Apostolorum 15, 41)
Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. (Actus Apostolorum 16, 1)
Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis. (Actus Apostolorum 16, 4)
Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. (Actus Apostolorum 16, 6)
Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Jesu. (Actus Apostolorum 16, 7)
Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem: (Actus Apostolorum 16, 8)
Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. (Actus Apostolorum 16, 10)
Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim: (Actus Apostolorum 16, 11)