pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. (Actus Apostolorum 2, 45)
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum. (Actus Apostolorum 2, 47)
Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. (Actus Apostolorum 3, 1)
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. (Actus Apostolorum 3, 2)
Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. (Actus Apostolorum 3, 3)
Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos. (Actus Apostolorum 3, 4)
Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. (Actus Apostolorum 3, 6)
Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)
Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes. (Actus Apostolorum 3, 11)
Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)
Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: (Actus Apostolorum 3, 14)
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. (Actus Apostolorum 3, 17)