pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. (Evangelium secundum Ioannem 17, 13)
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 14)
Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 15)
De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 16)
Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum: (Evangelium secundum Ioannem 17, 18)
et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. (Evangelium secundum Ioannem 17, 19)
Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: (Evangelium secundum Ioannem 17, 20)
ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 21)
Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. (Evangelium secundum Ioannem 17, 22)
Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 23)
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. (Evangelium secundum Ioannem 17, 24)
Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 25)