pronađen 12906 Rezultati za: Ut
mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. (Evangelium secundum Ioannem 10, 13)
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis? (Evangelium secundum Ioannem 10, 20)
Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat. (Evangelium secundum Ioannem 10, 22)
Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 31)
Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. (Evangelium secundum Ioannem 10, 38)
Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 42)
Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. (Evangelium secundum Ioannem 11, 1)
(Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.) (Evangelium secundum Ioannem 11, 2)
Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. (Evangelium secundum Ioannem 11, 4)
Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 5)