pronađen 12906 Rezultati za: Ut
In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 1)
Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 2)
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
Dico autem vobis, quia templo major est hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 6)
Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)
Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 10)
Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 11)
Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 13)
Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 14)
Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 15)
Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 17)
Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 22)