Mosaico decorativo

pronađen 12906 Rezultati za: Ut

  • Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est. (Prophetia Michaeae 4, 4)

  • Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui ; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in æternum et ultra. (Prophetia Michaeae 4, 5)

  • Nunc quare mœrore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? (Prophetia Michaeae 4, 9)

  • Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi fœnum areæ. (Prophetia Michaeae 4, 12)

  • Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos: in virga percutient maxillam judicis Israël. (Prophetia Michaeae 5, 1)

  • Popule meus, quid feci tibi? aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. (Prophetia Michaeae 6, 3)

  • Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini. (Prophetia Michaeae 6, 5)

  • Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? (Prophetia Michaeae 6, 6)

  • numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animæ meæ? (Prophetia Michaeae 6, 7)

  • Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. (Prophetia Michaeae 6, 8)

  • Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis. (Prophetia Michaeae 6, 13)

  • Et custodisti præcepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluntatibus eorum: ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis. (Prophetia Michaeae 6, 16)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina