pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Exaudivit autem Dominus vocem ejus. (Prophetia Danielis 13, 44)
Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? (Prophetia Danielis 13, 47)
revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. (Prophetia Danielis 13, 49)
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)
Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. (Prophetia Danielis 13, 55)
Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. (Prophetia Danielis 13, 59)
Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, (Prophetia Danielis 13, 61)
ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. (Prophetia Danielis 13, 62)
Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. (Prophetia Danielis 13, 63)
Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. (Prophetia Danielis 13, 64)
Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. (Prophetia Danielis 14, 1)
Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando. (Prophetia Danielis 14, 6)