pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum: (Liber Baruch 4, 28)
qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. (Liber Baruch 4, 29)
Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione, (Liber Baruch 4, 33)
et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum. (Liber Baruch 4, 34)
Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni: (Liber Baruch 5, 6)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei. (Liber Baruch 5, 7)
Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei. (Liber Baruch 5, 8)
Exemplar epistolæ quam misit Jeremias ad abducendos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut annuntiaret illis secundum quod præceptum est illi a Deo. Propter peccata quæ peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonis. (Liber Baruch 6, 1)
Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem: post hoc autem educam vos inde cum pace. (Liber Baruch 6, 2)
Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos, et lapideos et ligneos, in humeris portari, ostentantes metum gentibus. (Liber Baruch 6, 3)
Angelus enim meus vobiscum est: ipse autem exquiram animas vestras. (Liber Baruch 6, 6)
Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt. (Liber Baruch 6, 8)