pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. (Liber Isaiae 30, 28)
Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël. (Liber Isaiae 30, 29)
Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. (Liber Isaiae 30, 33)
Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit ; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. (Liber Isaiae 31, 2)
Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam ; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus. (Liber Isaiae 31, 4)
Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. (Liber Isaiae 31, 5)
Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israël. (Liber Isaiae 31, 6)
Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. (Liber Isaiae 32, 2)
stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. (Liber Isaiae 32, 6)
Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. (Liber Isaiae 32, 15)
Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. (Liber Isaiae 32, 19)
Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo. (Liber Isaiae 33, 4)