pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas ; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant. (Liber Sapientiae 19, 13)
Qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus. (Liber Sapientiae 19, 15)
Percussi sunt autem cæcitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat. (Liber Sapientiae 19, 16)
In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest. (Liber Sapientiae 19, 17)
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur. (Liber Sapientiae 19, 19)
Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 20)
Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)
Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est? (Liber Ecclesiasticus 1, 2)
Radix sapientiæ cui revelata est? et astutias illius quis agnovit? (Liber Ecclesiasticus 1, 6)
quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. (Liber Ecclesiasticus 1, 15)
Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum: (Liber Ecclesiasticus 1, 22)
et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei. (Liber Ecclesiasticus 1, 23)