pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Locutusque est Dominus cunctos sermones hos : (Liber Exodus 20, 1)
Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. (Liber Exodus 20, 2)
Memento ut diem sabbati sanctifices. (Liber Exodus 20, 8)
Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. (Liber Exodus 20, 10)
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. (Liber Exodus 20, 12)
Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, (Liber Exodus 20, 18)
Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. (Liber Exodus 20, 20)
Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. (Liber Exodus 20, 21)
Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis. (Liber Exodus 20, 22)
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. (Liber Exodus 21, 4)
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. (Liber Exodus 21, 7)
Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. (Liber Exodus 21, 8)
