pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. (Liber Proverbiorum 17, 3)
Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. (Liber Proverbiorum 17, 11)
Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit. (Liber Proverbiorum 17, 14)
Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. (Liber Proverbiorum 17, 15)
Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. (Liber Proverbiorum 17, 23)
Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. (Liber Proverbiorum 17, 26)
Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens. (Liber Proverbiorum 17, 28)
Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii. (Liber Proverbiorum 18, 5)
Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient. (Liber Proverbiorum 18, 8)
Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. (Liber Proverbiorum 18, 9)
Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. (Liber Proverbiorum 18, 22)
Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur. (Liber Proverbiorum 19, 4)