pronađen 12906 Rezultati za: Ut
pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. (Liber Proverbiorum 1, 16)
Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum. (Liber Proverbiorum 1, 17)
Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato. (Liber Proverbiorum 1, 33)
ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. (Liber Proverbiorum 2, 2)
si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: (Liber Proverbiorum 2, 4)
Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, (Liber Proverbiorum 2, 7)
ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ; (Liber Proverbiorum 2, 12)
Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, (Liber Proverbiorum 2, 16)
Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias: (Liber Proverbiorum 2, 20)
Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: (Liber Proverbiorum 3, 3)
Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur. (Liber Proverbiorum 3, 33)
Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. (Liber Proverbiorum 4, 1)