Mosaico decorativo

pronađen 12906 Rezultati za: Ut

  • jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam, et cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei præscindi, ceteris ejus fratribus et matre inspicientibus. (Liber II Maccabaeorum 7, 4)

  • Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter, (Liber II Maccabaeorum 7, 5)

  • Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum: et cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant si manducaret, priusquam toto corpore per membra singula puniretur. (Liber II Maccabaeorum 7, 7)

  • et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem scelestissime in præsenti vita nos perdis: sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit. (Liber II Maccabaeorum 7, 9)

  • ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus. (Liber II Maccabaeorum 7, 12)

  • dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum: (Liber II Maccabaeorum 7, 16)

  • tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit. (Liber II Maccabaeorum 7, 17)

  • tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris. (Liber II Maccabaeorum 7, 19)

  • Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat: (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi: (Liber II Maccabaeorum 7, 22)

  • sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus. (Liber II Maccabaeorum 7, 23)

  • Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei præbiturum. (Liber II Maccabaeorum 7, 24)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina