Mosaico decorativo

pronađen 12906 Rezultati za: Ut

  • Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 42)

  • et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. (Liber II Maccabaeorum 4, 47)

  • Cito ergo injustam pœnam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 48)

  • Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium. (Liber II Maccabaeorum 4, 50)

  • Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aëra equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastis, quasi cohortes armatos: (Liber II Maccabaeorum 5, 2)

  • et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. (Liber II Maccabaeorum 5, 3)

  • Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patriæ et civium hostis, in Ægyptum extrusus est: (Liber II Maccabaeorum 5, 8)

  • Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare. (Liber II Maccabaeorum 5, 12)

  • Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. (Liber II Maccabaeorum 5, 14)

  • alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia. (Liber II Maccabaeorum 5, 18)

  • Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)

  • Reliquit autem et præpositos ad affligendam gentem: Jerosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est: (Liber II Maccabaeorum 5, 22)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina