pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ. (Liber I Maccabaeorum 12, 17)
Arius rex Spartiatarum Oniæ sacerdoti magno salutem. (Liber I Maccabaeorum 12, 20)
et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus. (Liber I Maccabaeorum 12, 25)
Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte: et posuit custodes per circuitum castrorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 27)
Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia, (Liber I Maccabaeorum 12, 29)
et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum. (Liber I Maccabaeorum 12, 30)
Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia: et declinavit in Joppen, et occupavit eam (Liber I Maccabaeorum 12, 33)
(audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam. (Liber I Maccabaeorum 12, 34)
et ædificare muros in Jerusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant. (Liber I Maccabaeorum 12, 36)
Et convenerunt ut ædificarent civitatem: et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha: (Liber I Maccabaeorum 12, 37)
Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus: timuit, (Liber I Maccabaeorum 12, 42)
et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi. (Liber I Maccabaeorum 12, 43)