pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Et dixit ad suos Jonathas: Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: (Liber I Maccabaeorum 9, 44)
Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum. (Liber I Maccabaeorum 9, 46)
Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro: (Liber I Maccabaeorum 9, 47)
Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël: (Liber I Maccabaeorum 9, 51)
In tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua. (Liber I Maccabaeorum 9, 55)
Et surrexit ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 60)
et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto: et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam. (Liber I Maccabaeorum 9, 62)
et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum: et cœpit cædere, et crescere in virtutibus. (Liber I Maccabaeorum 9, 66)
Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit: ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam. (Liber I Maccabaeorum 9, 69)
Et misit Demetrius epistolam ad Jonathan verbis pacificis, ut magnificaret eum. (Liber I Maccabaeorum 10, 3)
Et dixit facientibus opera ut exstruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 10, 11)
Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Jonathæ: et narraverunt ei prælia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt: (Liber I Maccabaeorum 10, 15)