pronađen 12906 Rezultati za: Ut
et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum: (Liber I Maccabaeorum 3, 48)
et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis quæ cogitant in nos. (Liber I Maccabaeorum 3, 52)
Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. (Liber I Maccabaeorum 3, 56)
Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra: (Liber I Maccabaeorum 3, 58)
Sicut autem fuerit voluntas in cælo, sic fiat. (Liber I Maccabaeorum 3, 60)
ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito: et filii, qui erant ex arce, erant illis duces. (Liber I Maccabaeorum 4, 2)
Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum: (Liber I Maccabaeorum 4, 3)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 15)
Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant. (Liber I Maccabaeorum 4, 26)
Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos. (Liber I Maccabaeorum 4, 28)
Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua. (Liber I Maccabaeorum 4, 32)
Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam. (Liber I Maccabaeorum 4, 35)